Wednesday, December 3, 2008

varia praeteriti temporis

haec omnia in statu modo incepto sunt - mihimet ut collegam

EXPERIENTIAE
MAGISTRI·PRIMI·ANNI
L·AMADEI·RANIERI

ephemeris
EXORDIVM


MMVIII·X·II : DIE IOVIS

Hodie exvigilati sumus hora solita, oatmealque calidum perfeci crasinibus melleque perfusum. Semper dilexi talem confectionem conficere, quod tantum non eest Diana quantum edo ego in classi mea.

Christina Stella hodie in classem ad interperiodum venit, mihi dicens se impetum panici habuisse in periodo praeterita, seque respirationes suas secum attente auscultasse — et, mirabile dictu, impetum panici omnino evanuisse! Scilicet superbus eam congratulatus sum, ipsa vero identidem dixit, "Non, non intellegis quantum me juvisti. Haud satium gratiarum tibi agam." Perlaetus factus sum haec audire, hanc, quae per illum Eduardum Zevallum tota perterrita facta erat ut corde suo tremuerit, denuo vitam sine metu gaudere posse.
Tempore idoneo patefacto, ei dixi me librum quendam ei mutuo dare velle. "Est prorsus optimus," inquam, "liber audibilis, nomine Terra Nova," librumque discis octonis recens per computatrum classis incisis tradidi. Christina dixit se quam primum audituram.

In classe Hispanica hodie Koalae tantum adfuerunt nam dies est Jovis, et nimirum Jarrettus quoque, triste dictu, adfuit. Hodie hoc dixit de quaestiuncula crastina, "Prorsum fallam," alta voce! Non acceptabile hoc. Eum dimisi ex classe in androne me exspectaturum, dicens discipulis, "Numquam recte est hoc fateri, quod verum factum erit si hoc revera creditis. Numquam in mea classe, nisi revera fallere vultis."

Etiam COMMENT SHEETS conscribere nunc debemus. Hodie multa conscripsi, sed certior factus sum [rendersi conto] me parentes Jarretti ac etiam Ethani Liska vocare debere. "Nullas admirationes parentibus," dictitat Robertulus Bovatus.


Denizus et alii dixerant se velle me non tantum unum annum hic docere.



MMVIII·X·III : DIE VENERIS

magister energiae Matt

No comments: